BIOTHANATOS

BIOTHANATOS
BIOTHANATOS
ex Graeco βία et ςθἀνατος, apud Ael. Lamprid. in Heliogabalo, c. 33. Et praedictum eidem erat a Sacerdotibus Syris, biothanatum se futurum; vox est Magicae vanitatis, ut ostendit Tertullian. de Anima c. 57. vel curiositatis Genethliacorum: Nam apud Firmicum legas, mortem biothanatam, mirô loquendi genere: Graecis non Βιοςθάνατος solum, sed et Βιαιοθάνατος, et βιοθανὴς, quod ultimum in Martyrologiis occurrit: Significat, qui mortem sibi ipsi consciscit, qut qui violentâ perit morte. Quod utrumque cum infame haberetur, apud Gentiles, illi Christianos, quod ultro et sponte se morti exponerent, et violentâ Martyrii morte frequentes abriperentur, hôc nomine praesertim insigniêrunt, uti discimus ex Actis Getuli et Sociorum, Actis S. Babylae num. 2. aliis. Sic nempe eos per contemptum vocaverunt, cum voce hâc malefici utplurimum intelligi soleant. Aldhelmus de Virginit. c. 16. Extraneus ab Ecclesioe soietate, inter Biothanatos reputabitur. Iis pausantes oppositi, qui nempe in communione Ecclesiae et in Domino requiescunt. Cassianus dc Monacho quodam suicida, Collat. 2. c. 2. Vix a Presbytero et Abbate Paphnutio obtineri potuit, ut non inter Biothanatos reputatus, memoria et oblivione pausantium iudicaretur indignus. Cum itaque istiusmodi Biothanati, h. e. violenter exstincti, etiam post mortem horrorem excitent, factum est, ut vox ad spectra et phantasmata denotanda tandem extensa fuerit. Exorcilmus pro benedict. Aquae in vigil. Epiphaniae, in Rituali MS. Abbatiae Mileti: Sed expellas omnem umbram, omnem machinationem Diaboli, sive Spirituum immundorum, sive Biothanatorum, sive errantium, apud Macros Fratres in Hierolex. Cum Aboris, qui Graec. ἀωροι, h. e. immaturi, coniunguntur Biothanati, apud Tertullian. ubi supra: Itaque invocantur Ahori et Biothanati. Mors ipsa talis eidem Apocarteresis est, l. 1. contra Marcionem, Hypocrita, ut apocarteresi probat se Marcionitam: ex Graeco ἀποκαρτέρηςις. Nempe inter hos Haereticos istiusmodi mors frequens erat, ut suô locô ostendimus, etc. Addendum de iis, quod habet Concilium Budense A. C. 1279. can. 46. in quo narratur, inolevisse in Hungaria consuetudmem, secundum quam Archidiaconi pro occisis gladiô sive fuste, vel aliô armorum genere, seu venenô, aut quôcumque alio damnabili aut reprobatô, consueverant recipere unam marcam argenti, antequam sic occisi traderentur Ecclesiasticae sepulturae, quae quidem consuerudo ad eos, qui filmine percussi, fluminibus suffocati, exusti incendiô, arboribus oppressi, aut de equo cadentes vel aliis similibus seu fortuitis casibus diem clauserunt extremum, seu interisse noscuntur, extendi vetatur: sed sic defuncti, dummodo paenitentes decesserint, vel in morte paenitentioe signa apparuerint manifesta, sicut alii Christiani, Ecclesiasticae sepulturae tradi iubentur, ex Car. du Fresne Glossar. Vide quoque supra, in voce Ahori, item Biaeothanati, et infra Intestatus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Symphorosa — Infobox Saint name= Saint Symphorosa birth date= death date= 138 AD feast day= 18 July venerated in= Roman Catholic Church imagesize= 250px caption= birth place= death place= titles=Martyr beatified date= beatified place= beatified by= canonized… …   Wikipedia

  • Симфороза из Тиволи — Симфороза (Symphorosa, Simforosa, Sinforosa, ум. ок. 138)  раннехристианская мученица из Тиволи, память совершается 18 июля. По преданию, вдова св. Гетулия, она была умучена во времена императора Адриана вместе с семью своими сыновьями в… …   Википедия

  • Symphorosa, S.S. (2) — 2S. S. Symphorosa et 7 filii ejus, M. M. (18. Juli). Der römische Kaiser Hadrian hatte sich zu Tibur (Tivoli) um das J. 120 einen Palast erbaut, der nach heidnischen Gebräuchen eingeweiht werden sollte. Bei den Opfern, die man den Götzen… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Saint Symphorosa —     St. Symphorosa     † Catholic Encyclopedia ► St. Symphorosa     Martyred with her seven sons at Tibur (Tivoli) towards the end of the reign of Emperor Hadrian (117 138). The story of their martyrdom is told in an old Passio, the reliability… …   Catholic encyclopedia

  • AHORI — Graecis Α῎ωροι, iuvenes dicti sunt, quos ante tempus mors im matura rapit, ut fructus qui acerbi adhuc et immites avelluntur. Babrius, Τὸν Ι῎τυν ἄωρον ενπεσόντα τῆς ζωῆς. Aliter πρόωροι, quod πρὸ ὥρας obeant; cum πρὸ μοίρας dicantur θανεῖν, qui… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BIAEOTHANATI — Graece Βιαιοθάνατοι, dictisunt Veteribus, qui aut propter crimina sua suppliciô publice afficiuntur, aut metu gravioris poenae, quam se meruisse conscii sunt, sibi ipsis mortem consciscunt. Quod πρὸ μοίρας θανεῖν vocabant Veteres, cum Iuvenes,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Beaumont, Joseph — (1616 1699)    Born at Hadleigh, Leicestershire, educated at the local grammar school and Peterhouse College, Cambridge, Beaumont had a brilliant career. When in 1644 he was one of the royalist fellows ejected from Cambridge, he retired to his… …   British and Irish poets

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”